AXOMITAE

AXOMITAE
AXOMITAE
memorati Fl. Vopisco in Divo Aureliano, c. 33. Praeter captivos gentium barbararum Blemyes, Axomitae, Arabes, Eudaemones etc. Axumitae Stephano, qui urbem eorum Α᾿ξουμίτην vocat, seu Α῎ξουμιν potius, Aegyptiacae namque urbes seu Aethiopicae plerumque in IS. et earum ἐθνικὰ in ίτης desinunt, ut Α῎νυσις, Α᾿νυσίτης, Τίγγις, Τιγγίτης. etc. Auxomitas gentem hanc vocat Theodoretus, Quaestion. in V. Testam. ubi de Regina Sabae verba faciens, ΣΑΒΑ, inquit, ποῖόν ἐςτιν ἔθνος; Αἰθιοπικὸν, εντεύθεν καὶ αὐτοὺς κεῖςθαί φασι τῆς θαλάςςης Ι᾿νδικῆς, ὀνομάζουσι δὶ αὐτοὺς ΟΜΗΠΙΤΑΣ. καταντικρὺ δέ εἰσι τῷν ΑΥΕΩΜΙΤΩΝ. μέση δὲ τούτων κἀκείνων ἡ θάλαςςα, τούτων ἐβαδίλευσεν ἡ θαυμασία ενείνη γονή. SABA, qualisnam gens est? Aethiopica ---- vocant autem ipsos Homeritas: eregione vero est AUXOMITARUM, mediô interluente mari. His imper avit mulier illa admiranda. Plerumque tamen oppidum Axuma et pupulum Axumitas nominant Auctores. Vide Ios. Scaligerum Notis ad Computum Aethiopicum, et Salmas. Casaubonumque Notis ad Historiam Augustam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • EXOMITAE — pop. memorati Vopisco in Aurel: ubi alii Axomitae legunt …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”